monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 41 > Ioannes, 12 > sectio 4 > Iudices, 6 > PRAEFATIO. > Proverbia, 7 > 36 > sectio 8 > Matthaeus, 22 > 60 > sectio 23 > Regum I, 11 > 33 > LIBER DECIMUS. > Isaias, 51 > sectio 24 > Ecclesiasticus, 16 > sectio 9 > 117 > Psalmi, 43 > 23 > Psalmi, 131 > Zacharias, 3 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 108, 2
Testor Iesum et Sanctos eius, ipsumque proprium Angelum, qui custos fuit et comes admirabilis feminae, me nihil in gratiam, nihil more blandientium loqui: sed quidquid dicturus sum, pro testimonio dicere; et minus eius esse meritis, quam totus orbis canit: sacerdotes mirantur, virginum chori desiderant, Monachorum et pauperum turbae deplangunt. Vis lector eius breviter scire virtutes? omnes suos pauperes, pauperior ipsa dimisit. Nec mirum, de proximis et familiola, quam in utroque sexu de servis et ancillis in fratres sororesque mutaverat, ista proferre, cum Eustochium virginem, et devotam Christi filiam, in cuius consolationem libellus hic cuditur, procul a nobili genere, sola fide et gratia divitem reliquerit.